Tertia nostra de Humanitate provehenda, Deo volente, habebitur sessio. De libro eo inscripto Assertio Septem Sacramentorum, unde ansa facile capessi possit ab eis de Martino Lutero illo deque Thoma Moro aliisque eius farinae multis hominibus nonnulla disserere volentibus.
Grates quam maximas amicis omnibus amicabusque quibuslibet mihi qui gratulati estis ex toto ago corde! Nec illud boni quod de me in votis esse declarastis mihi tantum, quin etiam vobis quibuscumque quam maxime ut eveniat exopto. Gratias rursus atque semper pancratice valeatis!