Opera coepta sunt a Nerone Caesare anno 67 et perfecta sunt anno 1893, Georgio I in Graecia regnante. Interdum accidit ut opera publica aliquantulum morentur.
Gratia, Grok, tibi sit, quod nondum perdidicisti
pro Latio rectos pangere versiculos.
Nam quae sint leges metricae, quae syllaba longa,
quae brevis, haud curae est perspicis atque minus.
Omnes erramus, tu machina nos hominesque:
machina plus errans nos probat esse homines.
CUJUSDAM CANIS
Latratu fures excepi, mutus amantes:
sic placuit domino, sic placuit dominae.
(Joachimus Bellaius)
CUI FELES
Unguibus excepi fures saliens et amantes:
mi dominus nullus, nulla mihi domina.
Joachimus Bellaius cecinit;
Non septemgemini tangunt mea pectora colles,
nec retinet sensus Thybridis unda meos...
non mihi Laurentes nymphae silvaeque virentes,
nec mihi, quae quondam, florida rura placent.
Post meridiem ad aliquam oram me tuli. Sole ibi nitente nec frigidum nec calidum erat. Tempestate optima fruebar in litore lato ambulans. Paulo post cum in sella lignea sedens prandium sumerem, repente umbra magna vix non me contigit.
namque paulo post rursus adhuc advolavit atque cibum in terram casum rostris capiens in caelum citissime fugit. Pro mea quidem spe, ne hoc animalium genus me sapientius fiat.
Milve rapax, placeant cuī tam farcīmina salsa,
vel stomachō vel alīs nē tumor adsit, cave.
Hebdomade praeterita, ut manum pedifolii nostram exhortarer, de certamine heri celebrato versus nonnullos rursus componere conabar, sed frustra; nesciebam, quomodo manus adversaria Latine designaretur.
Hodie in bibliotheca universitatis alicujus horas degi nonnullas Latinitati studens. Ibi carmina Horatiana a Villeneuve anno 1981 edita cum manibus attigissem, animadverti folia omnia adhuc manere non scissa. Quod significat neminem librum hoc per 45 annos legisse!