Circulus Latinus Mexicanus (#CDMX @mexico) a fautoribus Latinitatis apud Universitatem Nationalem Autonomam Mexicanam (@UNAM_MX) constitutus || Usu & lusu.
Hoc anno, cum nobis feriæ iam adsint, paulumque quietis a muneribus quotidianis detur, aliquid novi temptare volumus. Nempe cum in sessionibus Circuli Latini Mexicani solitis plerumque excerpta ex variis operibus atque authoribus legenda proponantur, quidni his diebus occasionem,
Hac de causa feriis durantibus quoque die Iovis hora decima matutina (apud Mexicopolitanos) ope Zoom conveniendum erit. Si vacas, tibique et hoc opus Latinum evolvere et nobiscum Latine colloqui studium movet, nos certiores facias, ut tecum sessionis vinculum communicemus.
³ Disportus, -us: exercitatio corporum regulis ordinata, ad valetudinem tuendam, vires augendas et certamina honesta inter homines instituenda.
⁴ Punctum, -i: in pedifollio turma puncta acquirit. cum follem in portam seu ianuam oppositam propellit.
Nunc, postquam turma Bohemica pedifollio¹ Danicam superavit, ob eamque rem decretum est, ut adversus turman Mexicanam in proximo certamine mundano pediludario² certaret, homines disportuum³ periti in memoriam reducerunt hoc: manus Mexicana et Bohemica inter se contenderunt...
Nunc denuo hae manus in certamen descendent intra paucas septimanas.
--
¹ Pedifollium, -i: est lusus gregalis quo duae manus undenorum hominum inter se certantes folle sphaerico ludunt.
² Certamen mundanum pediludiarium: vulgo Soccer World Cup
³ Disportus, -us: exercitatio corporum regulis ordinata, ad valetudinem tuendam, vires augendas et certamina honesta inter homines instituenda.
⁴ Punctum, -i: in pedifollio turma puncta acquirit. cum follem in portam seu ianuam oppositam propellit.
Nunc denuo haec manus in certamen descendent intra paucas septimanas.
--
¹ Pedifollium, -i: est lusus gregalis quo duae manus undenorum hominum inter se certantes folle sphaerico ludunt.
² Certamen mundanum pediludiarium: vulgo Copa Mundial de Fútbol.
In studio cuiusque linguæ duo attendantur, lectio facilis, & applicatio præceptorum grammatices. Primo pueris in manum detur author probatus: deinde explicetur textus, tertio excerpantur partes orationis, quarto excerptis applicentur præcepta et regulæ grammatices (Alstedius).
• Latine loquendi usus severe in primis custodiatur, ita ut in omnibus, quae ad scholam pertinent, nunquam liceat uti patrio sermone, notis etiam adscriptis, si qui neglexerint: eamque ob rem Latine perpetuo Magister loquatur.
En hodie partu sub liminis editus oras
Christus Bethlemae est, victo dominabitur orbi…
Ite modo atque hinc vos Bethlemae ad limina ferte,
et puerum in praesepe alto spectate iacentem.
(Alexander Rosaeus, "Virgilii evangelisantis Christiados libri XIII", 1659)
Proprietas sermonis Latini mature ac diligenter est cognoscenda, ut non tantum orationem componere, sed loqui Latine, et ea quae usus quotidianae vitae postulat, efferre commode atque eleganter possimus (Josephus Juventius, 1703) #Latine#Latin#LinguaLatina