スピノザのファングッズを作ってます!
ラテン語勉強中です!ほぼ毎日スピノザのエチカの引用をツイートします!
I'm making Spinoza fan goods!
I'm learning Latin! I tweet quotes from Spinoza's Ethica almost every day!
Beatitudo non est virtutis praemium, sed ipsa virtus; nec eadem gaudemus, quia libidines coercemus; sed contra quia eadem gaudemus, ideo libidines coercere possumus.
#Spinoza
Quamvis nesciremus, mentem nostram aeternam esse, pietatem tamen et religionem et absolute omnia, quae ad animositatem et generositatem referri ostendimus in quarta parte, prima haberemus.
#Spinoza
Quo plures res secundo et tertio cognitionis genere mens intelligit, eo minus ipsa ab affectibus, qui mali sunt, patitur et mortem minus timet.
#Spinoza
Mentis amor intellectualis erga Deum est ipse Dei amor, quo Deus se ipsum amat, non quatenus infinitus est, sed quatenus per essentiam humanae mentis sub specie aeternitatis consideratam explicari potest,
#Spinoza