Fuit reapse mihi maximo delectamento gaudioque his doctissimis quidem sodalibus comitatus hoc in conventiculo versari ita ut nonnulla de calamitatibus inter nos conloqueremur. Gratias enim plurimas ago omnibus audientibus et cuique Collegii Latinitatis collegae @clatinitatis
Ecce habetis parvas pelliculas sive excerpta e scholis meis quo melius animo fingere possitis quales sint.
Si plura scire volueritis, me certiorem facitote.
CRAS INCIPIETUR!
Salvete omnes!
Tandem aliquando cursus academicus incipit, atque occasionem rapio ut scholas quas hoc anno acturus sum
nuntiem.
Itaque duo erunt gradus, quorum primus tironibus (inde a capitulo | Familiae Romanae), alter autem provectioribus (inde a capitulo IX) destinatus est
@VincentiusThien Non est verum responsum, sed mihi placet origo harum omnium locutionum, quarum omnino ignarus eram.
Fontes:
- Joan Corominas (1985). Diccionario crítico etimológico castellano e hispánico.
- Antonio Tovar (1968). Latín de Hispania: aspectos léxicos de la romanización.
@VincentiusThien L...] alia quaedam reperitur quae quandam cum hac similitudinem habet (Inon] homines nati); hoc dicit Corominas. Postea dicturus est ille notissimus philologus Hispanus, nomine Antonius
Tovar, his illius verbis utens:
(Secunda imago tertiae imagini coniungitur)
@elasterra@robertus_iul Saepissime quoque invenitur “orationem facere” ad notionem precandi significandam apud scriptores medievales, recte dicis. Vide, si quaesiveris verbum “oratio”, quid legatur in Thesauro Linguae Latinae retiali de hac iunctura:
@robertus_iul Recte tu quidem! Aliae sunt iuncturae ad idem significandum. Attamen praesertim animum intendi ad iuncturam «orationem dare», quia Hispanice, si quis «orationem habet», dicimus “dar un discurso”. Hac de causa nonnulli Hispanice loquentes has duas confundunt significationes.
@robertus_iul Gratias plurimas! Mihi valde placuit quod imagines facilius illic ostendere possum praeter dicta, et quoque imagines aliorum aspicere. Utcumque etiam hic ponam ea quae in illud rete mittam.
Nuperrime tandem aperui sedem retialem in “Instagram” ubi tantum linguam latinam usurpasurus. Est igitur mihi in animo et pelliculas incidere et quaedam latina enodare. Iam coepi loqui de iuncturis et sententis quae mihi valde aptae esse videntur
https://t.co/Mon67SNjDk
Scorpiō Mārtiānus fīnem cœtuī imposuit hortāns iūniōrēs ut studiīs Latīnīs Græcīsque sē tōtōs trāderent cotīdiē scrībendō legendō loquendō. Per hanc septimānam mīrum est quam concorditer vīxerint tot hominēs omnium ætātum et regiōnum.
(Ego iam abiī sed, ut Vlixēs, lentē redībō).
Tam multa audienda scrībenda canenda hīc sunt ut nōn vacet mihi ea commūnicāre. Sed ecce dē iūniōribus:
I-II) @victoriusavn dē mīliāriō et dē opere mūsīvō dissertē loquēns
III) Ismaēl vītam Beātrīcis Galindō nārrāns
IV) @EscualoSSBU, spēs Latīnitātis inter mē et @LatineMagister
ecce mystagogi qui lustrationes his diebus in CAELO duxerunt et in urbe archaeologica Complutensi et in Museo Sancti Isidri de originibus Matriti. Benigne, sodales, tot tantaque arcana nobis aperuistis! #Caelum
Cras, cras habebitur Seminarium. Nuper in pagina nostra retiali appositae sunt omnium orationum summae. Quid tractabunt oratores?🧐🤔Tolle, lege!
https://t.co/l4Gor0OMpO