Top Tweets for #TempusCreatorum
Mundus admirabile donum est ex diversis vitae constitutum formis, quae nobis datae sunt, ut mutuo se adiuvare ac complere valeant. Differentiae obiex non sunt, sed monitum ad exstruendam concordiam pulchritudinem creatorum revelantem. #TempusCreatorum
Omnes una sumus familia, ex Patre uno, qui solem oriri facit et pluit super omnes (cfr Mt 5, 45); eundem terrarum orbem incolimus, qui nobis omnibus est curandus. Valde ergo adhortamur iterum, ut una mente integra oecologiaet pax exposcantur! #LaudatoSi #TempusCreatorum
Domine, «laudant te opera tua, ut amemus te, et amamus te, ut laudent te opera tua» (s. Augustinus). Sit haec concordia, quam diffundimus in mundum. #TempusCreatorum
Christifidelibus universis coniuncti, celebramus hodie X Diem Mundialem Precis pro Creatorum Cura, quam in #TempusCreatorum usque ad diem IV mensis Octobris extendimus, festum s. Francisci Assisiensis. In spiritu Cantici fratris Solis Deum laudemus, renovantes munus doni eius haud perdendi, sed domus nostrae communis tuendae. @VaticanIHD
Dum mundum servare enitimur, praetermittere non possumus eos qui quavis causa laborant. Non modo carbonii anhydri corruptio enecat, sed etiam imparitas mortifere foedat mundum. #TempusCreatorum
Cum Sancto #FranciscoAssisiensi te laudamus, Pater, cum omnibus tuis creaturis, quae de tua potenti manu ortae sunt. Tuae sunt ac plenae tuae praesentiae tuaeque suavitatis. Laudatus sis! #TempusCreatorum
Respondere re ad gravem eventum totius orbis calefactionis officium est moris. Defectus actionis secundarios habebit effectus, praesertim inter egentissimos, qui vulnerabilissimi sunt. #TempusCreatorum
Spiritalitas christiana sobrietatem proponit et simplicitatem, quae sinit nos ut sistamus ad parva probanda, ut gratias agamus pro rebus quas vita offert, haud nos alligantes iis quae habemus nec maerentes ea quae non possidemus. #TempusCreatorum
His temporibus discriminis - salutis, societatis, ambitus naturae - quomodo usus noster opum saepe noceat Terrae meditemur. Eligamus novitatem et procedamus ad genuiniores conversationes, quae creata vereantur. #TempusCreatorum
Spes nobis suadet ut agnoscamus semper aliquod esse effugium, cursum semper nos mutare posse, ad negotia expedienda aliquid nos efficere posse. #TempusCreatorum #LaudatoSi’
Funditus vulneravimus Terram, domum nostram communem. Causas tamen spei adhuc habemus: effectus hodiernae iniquitatis leniri possunt firmis gestis nostris, hic et nunc. #TempusCreatorum #DiesOzoni
Verum oecologicum propositum semper fit sociale propositum, quod in disputationibus de ambitu iustitiam complecti debet, ut tam terrae clamor quam clamor pauperum audiatur. #TempusCreatorum
Domus nostrae communis, creata, merae «opes» non sunt. Creaturae per se constant et quaeque pro se radium repercutiunt infinitae sapientiae et misericordiae Dei. #TempusCreatorum
Deus gloriose et arcane adest creatis, cum Dominus sit qui regnat super ea regnat. Ad eum inveniendum oportet nos silere, auscultare, contemplari. #TempusCreatorum
Diem mundialem precis pro creatorum cura celebramus hodie. #OremusOmnes cum fratribus sororibusque diversarum confessionum christianarum atque agamus pro bono domus nostrae communis, in his temporibus gravis orbis asperitatis. #TempusCreatorum
Last Seen Hashtags on Sotwe
kelvinsng
Seen from United States
SantaAnaDeQueri
Seen from United States
lykyoi
Seen from United States
CJsFunHack
Seen from United States
Kangaroohops
Seen from United States
คลิปหลุดงานแรร์
Seen from Thailand
daughter filter:native_video
Seen from Chile
hashtagswahl
Seen from United States
arabscat
Seen from Spain
twink cum
Seen from Germany
Most Popular Users

Elon Musk 
@elonmusk
241.6M followers

Barack Obama 
@barackobama
119M followers

Cristiano Ronaldo 
@cristiano
114.1M followers

Donald J. Trump 
@realdonaldtrump
111.8M followers

Narendra Modi 
@narendramodi
107.2M followers

Rihanna 
@rihanna
98.7M followers

NASA 
@nasa
92.4M followers

Justin Bieber 
@justinbieber
91.8M followers

KATY PERRY 
@katyperry
89.9M followers

Taylor Swift 
@taylorswift13
83.8M followers

Lady Gaga 
@ladygaga
75.3M followers

Virat Kohli 
@imvkohli
73.1M followers

Kim Kardashian 
@kimkardashian
70.8M followers

YouTube 
@youtube
68.8M followers

Neymar Jr 
@neymarjr
66.1M followers

Bill Gates 
@billgates
65M followers

Selena Gomez 
@selenagomez
62.9M followers

The Ellen Show
@theellenshow
62.3M followers

CNN 
@cnn
61.8M followers

X 
@x
60.7M followers

