Migrantium plaga recognitio nostri oportet fiat: patriis, quarum est condiciones pacis, iustitiae ac profectus creare; nationibus transitus, quae vocantur, ut infirmos protegant eosque in manus scelestorum hominum non relinquant; Europae, quae dignitatem humanam proclamare non potest simulque assuescere, ut Mare Mediterraneum et Oceanus Atlanticus quasi fiant coemeteria sine sepulcris; communitati internationali, quae ad efficacem et perseverantem cooperationem vocatur. https://t.co/yyiLNMFYjk
Gratuititas fermentum est quod humanam, ethicam atque spiritualem societatis qualitatem auget, quae proprium est “civitatis Dei” signum. In mundo utilitatis et lucri ratione assidue affecto, ubi nomen “incrementum” ad solam legem oeconomiae et pecuniae redigitur, cogitare et vivere oportet secundum verissimam mentem, secundum videlicet integrum humanae personae incrementum. #IterApostolicum
In mundo bellis et divisionibus lacerato, in societate magis magisque disiecta et in cura singuli innisa, testes et prophetae unitatis, hospitalitatis, concordiae et pacis esse volumus, etiamsi sacrificia et renuntiationes sint pendenda. Volumus nostrum “fiat” respondere, parati, si opus fuerit, nobis ipsis mori, nosmetipsos perdere, ut nos denuo inveniamus, inanitatibus renuntiare, ut super praecipua et perpetua aedificemus (cf. Mt 16, 24-26). #IterApostolicum