Litteris et documentis missis, proximum conventiculum paramus die Sabbati 23º habiturum. Non obliviscamini, amici: hora quarta et dimidia postmeridina apud @patillimona
In conventiculo habituro die sabbati 9º huius mensis recitandum enodanumque est opus Desiderii Erasmi Paraphrasis in Evangelium Marci (via @TheMellarium, cui grates sunt agendae maximae)
Sessio hodie habita felicissima et complures sodales adfuere, et presentialiter et per rete. Novi amici etiam consedere nobiscum. Caesarem et Horatium recitavimus.
@SaturaLanx_Lat hodie diem natalem celebrat! Iam unum et tricesimum (XXXI) complevit annum.
Horatius: Vim temperatam di quoque provehunt in maius (Carm. 3, 4, 66)
A.d. III non. oct. (id est 5 Octobris) primam sessionem celebrabimus Mousaeion lustrantes (praevio convivio sodalibus circuli habendo). Nomen dare hic licet https://t.co/nNm7OIRiRw
«Emporiae, geminum hoc oppidum veterum incolarum —et Graecorum, qui Phocæensium fuere suboles» (Plini Nat. Hist. 3, 22). Heri lustratio quam fauste habita est a sodalibus circuli latini qui valedixerunt usque ad mensem septembris novo cursu ineunti.
Antiquum oppidum Emporiensum lustrabitur die sabbati 4 mensis Mai cum decima sessio circuli habitur huius cursus. Eccam documenta utilia quaedam
https://t.co/6wu81F9TFr
Heri nonum conventiculum habitum est et de humanitate, amicitia et sensu communi quae philosophia proponit locuti sunt sodales. Ad proximum conventiculum parandum (die 11 mensis Mai) municipium Emporiae petemus.
Nova sessio habitura die Sabbati hora quarta postmeridiana in @PatiLlimona et via meet-google (quibus adesse non liceat). Adducite vobiscum Senecae litteras quibus 'meliorem vitam sequamur, non et contrariam' (S. ad. Luc. I,5,3). Venite exspectati frequentes!
Ecce editio fabulae cui tit. 'Ciniscula' (Anglice 'Cinderella') notis et quaestionibus variis additis. Arcadius Avellanus mirifice Latine interpretatus est. https://t.co/3rPDy1znMK
Septimum conventiculum circuli latini cras celebrandum in @PatiLlimona simulque per rete, quarta hora postmeridiana. Seneca de vera amicitia consilietur. Venite exspectati omnes!