Numquam in hominum memoria tam necessarium fuit animum quasi ancoris quibusdam firmare. Nunc enim in hac tam aliena rerum conuersione quævis opinio, quasi turbo quidam, te funditus euertere potest.
En Bibulus praebet miracula, ut alter Iesus,
qui convertit aquas in mera vina potens.
Vinorum praesto nam quamvis copia magna
sit Bibulo: in flavas illico vertit aquas.
Hodie hic paulum afuit quin feminae cuidam, quae iudicis munus certamine peteret, scriberem me scelus admissurum esse, ut a iudicatrice tam formosa iudicarer.
Dis gratia, opportune conticui... 😅
In Francogallia tumutus continuatur. Lentii in provincia Freti Britannici adulescens 15 annorum manum amisit propter granatum, quo custodes ad protestatores arcendos utuntur. Utrum granatum in eum proiectum sit an ille id humi collegerit ut in custodes reiceret, nondum notum est.